VIRGA Aatonis

VIRGA Aatonis
VIRGA Aatonis
producens germen emisit florem et eduxit amygdala, miraculô sic Sacerdtium eius confirmante Deô, Numer. c. 17. v. 3. s. in cuius rei memoriam ante testimonium illam reponi voluit, v. 10. Sed et, ut manuae urna, iuxta Arcam adstans, alituram Christi spiritualem: sic Virga hace Sacerdotium eius, praefigurabat. Et quidem uti tum de arenti virga flos germina vit, et produxit fructum: ita Christus, tum in nativitate, tum morte, de sterili trunco effloruit, et Sacerdotium ἀπαράβατον habet. Incuius honoris partem nos quoque accipit, facitque ut de nostris quoque nodis flos germinet, et viles vigulae balsama exsudent, Psalmô 92. v. 13. Franc. Burmannus, Theolog. Christian. Part. piior. l. 4. c. 14. §. 26. Fuisse illam ex amygdalo, ut et coeterarum XI. tribuum, ait Cyrillus in Cat. Franc. Zephyri, Erant, inquiens, omnes virgae amygdalinae, de more eius gentis, quae ex ea potissimum arbore scipionibus utebatur, gerit enim talis arbor vigilantiae symbolum. Amygdalus excellit surculis rectis et proceris, quare valde apta est, ut ex ea scipiones senum, ac sceptra Principum exscindantur. Nempe arbot haec prima omnium floret, mense Ianuariô, Martiô vero pomum maturat. Alciatus hine de ea,
Cur properans foliis praemittis amygdala flores?
Odi pupillos praecocis ingenii.
Unde apud Ieremiam quoque, ubi ait, c. 1. v. 11. Virgim vigilantem ego video, Theodorion virgam amygdalinam exponit: et propterea scaked Hebr. i. e. vigilans, haec arbor dicitur, Quô pactô Virga vigilans erit sigum hieroglyhicum Iudicis ultoris, vigilis et ad puniendum festinantis etc. quam in rem vide plura, apud Auctorem Anionymum, Sinae et Europ. c. 34. ubi Hebraeorum suavia circa Aaronicam hanc Virgam deliria quoque paucis perstrigit: de fructu vero atboris, vide Salmas. ad Solin. p. 461. 599. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”